et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus
erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones
istos
et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in
nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de
nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus
nomen tuum sed Pavorem undique
quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et
omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi
tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et
traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio
et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem
laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda
dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et
ducent in Babylonem
tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in
captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique
sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et
invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me
quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem
clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in
derisum tota die
et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine
illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans
claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant
pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur
et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui
persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer
quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam
delebitur
et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et
cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi
causam meam
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam
pauperis de manu malorum
maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me
mater mea non sit benedicta
maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est
tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et
non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore
meridiano
qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea
sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus
quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem
et consumerentur in confusione dies mei